

Liber Leviticus*
Caput 27: Versus 33
Non eligetur nec,etc. Quia nullus est qui respui possit, et quod magis eligendum sit, non est vestrae discretionis.Si quis mutaverit,etc.[ISICH.]Paulus et Barnabas aliquando dissenserunt, etc., usque ad scribens ad Timotheum ait:Assumens Marcum, deduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium[II Tim. 4.].Sanctificabitur Domino,etc.[ID.]Cum omnium cursus divinus sit, et altus, et supernae conversationi proximus, frustra conatis hunc subducere, illum inducere, et Deo quasi meliorem consecrare.